monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 1, 8, 16
GLYCON dixit: οὐκ ἔστιν εὐοιωνιστὼν ὑπὸ κλαίοντος προπέμπεσθαι. AESCHINES, non ille orator (tunc enim non declamandi studium erat) sed hic ex declamatoribus novis dixit, cum denuntiaret filio periculum et praesagiis tangi se diceret: ἔστιν τι πατὴρ εἰς υἱοῦ τύχεν μαντικώτατον. DIOCLES CARYSTIUS dixit sententiam, quae non in declamatione tantum posset placere sed etiam in solidiore aliquo scripti genere, cum de fortunae varietate locum diceret: μία γάρ ἐστιν πρὸσ τύχην ἀσφάλεια τὸ μὴ πολλάκις αςὐτὴν πειρᾶσαι. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et civilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris affectus exprimeret: τίς ἐπιθυμία, τέκνον, ᾑμαγμένα πιεῖν, ᾑμαγμένα φαγεῖν; φοβοῦμαι, μή που παράταξις, μή που λοιμός, μή που πάθη σ' ἔλῃ. φοβοῦμαι περὶ τῆςς <σῆς τύχηςς>, οἴκοι μένε. τί, τέκνον, φρουάσσῃ;